| Vespae in sublimi e luto nidos faciunt, in iis | 11.71.1 |
| ceras, crabrones cavernis aut sub terra. et horum omnium | |
| sexangulae cellae, cerae autem e cortice, araneosae. fetus | |
| ipse inaequalis ut barbaris: alius evolat, alius in nympha | |
| est, alius in vermiculo, et autumno, non vere, omnia ea. | 5 |
| plenilunio maxime crescunt. vespae quae ichneumones vo- | 72.1 |
| cantur—sunt autem minores quam aliae—unum genus | |
| ex araneis peremunt, phalangium appellatum, et in nidos | |
| suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis incubando suum genus | |
| procreant. praeterea omnes carne vescuntur contra quam | 5 |
| apes, quae nullum corpus attingunt. sed vespae muscas | |
| grandiores venantur amputatoque iis capite reliquum corpus | |
| auferunt. crabronum silvestres in arborum cavernis de- | 73.1 |
| gunt; hieme ut cetera insecta conduntur; vita bimatum | |
| non transit. ictus eorum haut temere sine febri est. auc- | |
| tores sunt ter novenis punctis interfici hominem. aliorum, | |
| qui mitiores videntur, duo genera: opifices, minores corpore, | 5 |
| qui moriuntur hieme, matres, quae biennio durant; hi et | |
| clementes. nidos vere faciunt fere quadrifores, in quibus | 74.1 |
| opifices generentur. his eductis alios deinde maiores nidos | |
| fingunt, in quibus matres futuras producant iam: tum opi- | |
| fices funguntur munere et pascunt eas. latior matrum spe- | |
| cies, dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. | 5 |
| et <i>is sui fuci. quidam opinantur omnibus his ad hiemem | |
| decidere aculeos. nec crabronum autem nec vesparum ge- | |
| neri reges aut examina, sed subinde renovatur multitudo | |
| subole. |