| Bombycas et in Coo insula nasci tradunt, cu- | 11.77.1 |
| pressi, terebinthi, fraxini, quercus florem imbribus decus- | |
| sum terrae halitu animante. fieri autem primo papiliones | |
| parvos nudosque, mox frigorum inpatientia villis inhorre- | |
| scere et adversus hiemem tunicas sibi instaurare densas, | 5 |
| pedum asperitate radentes foliorum lanuginem. in vellera | |
| hanc ab iis cogi subigique unguium carminatione, mox trahi | |
| in tram<a>s, tenuari ceu pectine, postea adprehensam corpori | |
| involvi nido volubili; tum ab homine tolli fictilibusque vasis | 78.1 |
| tepore et furfurum esca nutriri, atque ita subnasci sui ge- | |
| neris plumas, quibus vestitos ad alia pensa dimitti. quae | |
| vero capta sint lanifica, umore lentescere, mox in fila tenu- | |
| ari iunceo fuso. nec puduit has vestes usurpare etiam vi- | 5 |
| ros levitatem propter aestivam: in tantum a lorica gerenda | |
| discessere mores, ut oneri sit etiam vestis. Assyria tamen | |
| bombyce adhuc feminis cedimus. |