Araneorum his non absurde iungatur natura, 11.79.1
digna vel praecipua admiratione. plura autem sunt genera
nec dictu necessaria in tanta notitia. phalangia ex iis ap-
pellantur quorum noxii morsus, corpus exiguum, varium,
acuminatum, adsultim ingredientium. altera eorum species 5
nigri, prioribus cruribus longissimis. omnibus internodia
terna in cruribus. luporum minimi non texunt, maiores in 80.1
terra, et cavernis exigua vestibula praepandunt. tertium eo-
rundem genus erudita operatione conspicuum. orditur telas
tantique operis materiae uterus ipsius sufficit, sive ita cor-
rupta alvi natura stato tempore, ut Democrito placet, sive 5
est quaedam intus lanigera fertilitas: tam moderato ungue,
tam tereti filo et <t>am aequali deducit stamina, ipso se pon-
dere usus. texere a medio incipit, circinato orbe subtemina 81.1
adnectens, maculasque paribus semper intervallis, sed sub-
inde crescentibus ex angusto dilatans indissolubili nodo
inplicat. quanta arte celat pedicas a scutulato rete gras-
santes! quam non ad hoc videtur pertinere crebratae pexi- 5
tas telae et quadam politurae arte ipsa per se tenax ratio
tramae! quam l<a>xus ad flatus ac non respuenda quae ve-
niant sinus! derelicta lasso praetendi summa parte arbi- 82.1
trere lic<i>a: at illa difficile cernuntur atque, ut in plagis,
lineae offensae praecipitant in sinum. specus ipse qua con-
camaratur architectura! et contra frigora quan<t>o villosior!
quam remotus a medio aliudque agenti similis, inclusus 5
vero sic, ut sit nec<n>e intus aliquis cerni non possit! age
firmitas, quando rumpentibus ventis, qua pulverum mole
degravante! latitudo telae saepe inter duas arbores, cum 83.1
exercet artem et discit texere, longitudo fili a <ca>cumine
ac rursus a terra per illud ipsum velox reciprocatio, subit-
que pariter ac fila deducit. cum vero captura incidit, quam
vigilans et paratus accursus! licet extrema haereat plaga, 5
semper in medium currit, quia sic maxime totum concu-
tiendo inplicat. scissa protinus reficit ad polituram sarciens.
namque et lacertarum catulos venantur, os primum tela in- 84.1
volventes et tunc demum labra utraque morsu adprehen-
dentes, amphitheatrali spectaculo, cum contigit. sunt ex eo
et auguria. quippe incremento amnium futuro telas suas
altius tollunt. <i>idem sereno texunt, nubilo <re>texunt, ideo- 5
que multa aranea imbrium signa sunt. feminam putant
esse quae texat, marem qui ven<e>tur; ita paria fieri merita
coniugio.