| Similiter his et scorpiones terrestres vermi- | 11.86.1 |
| culos ovorum specie pariunt similiterque pereunt, pestis | |
| inportuna, veneni serpentium, nisi quod graviore supplicio | |
| lenta per triduum morte conficiunt, virginibus letali semper | |
| ictu et feminis fere in totum, viris autem matutino, exeuntes | 5 |
| cavernis prius quam aliquo fortuito ictu ieiunum egerant | |
| venenum. semper cauda in ictu est nulloque momento | 87.1 |
| meditari cessat, ne quando desit occasioni; ferit et obliquo | |
| ictu et inflexo. venenum ab <i>is candidum fundi Apollo- | |
| dorus auctor est, in novem genera discriptis per colores | |
| maxime supervacuos, quoniam non est scire quos minime | 5 |
| exitiales praedixerit. geminos quibusdam aculeos esse, | |
| maresque saevissimos—nam coitum iis tribuit—, intel- | |
| legi autem gracilitate et longitudine. venenum omnibus | 88.1 |
| medio die, cum incanduere solis ardoribus, itemque, cum | |
| sitiunt, inexplebiles potus. constat et septena caudae inter- | |
| nodia saeviora esse; pluribus enim sena sunt. hoc malum | |
| Africae volucre etiam austri faciunt pandentibus bra<c>chia | 5 |
| ut remigia sublevantes; Apollodorus idem plane quibus- | |
| dam inesse pinnas tradit. saepe Psylli, qui reliquarum | 89.1 |
| venena terrarum invehentes quaestus sui causa peregrinis | |
| malis implevere Italiam, hos quoque importare conati sunt, | |
| sed vivere intra Siculi caeli regionem non potuere. visuntur | |
| tamen aliquando in Italia, sed innocui, multisque aliis in | 5 |
| locis, ut circa Pharum in Aegypto. in Scythia interemunt | 90.1 |
| etiam sues, alioqui vivaciores contra venena talia, nigras | |
| quidem celerius, si in aquam se inmerserint. homini icto | |
| putatur esse remedio ipsorum cinis potus in vino. magnam | |
| adversitatem oleo mersis et stellionibus putant esse, inno- | 5 |
| cuis dumtaxat iis qui et ipsi carent sanguine, lacertarum | |
| figura; a<e>que scorpiones in totum nulli<s> nocere quibus non | |
| sit sanguis. quidam et ab ipsis fetum devorari arbitrantur; | 91.1 |
| unum modo relinqui sollertissimum et qui se ipsius matris | |
| clunibus inponendo tutus et a cauda et a morsu loco fiat; | |
| hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo genitores su- | |
| perne conficiat. pariuntur autem undeni. | 5 |
| Chamaeleonum stelliones hi quodam modo na- | |
| turam habent, rore tantum viventes praeterque araneis. |