| Similis cicadis vita, quarum duo genera: minores | 11.92.1 |
| quae primae proveniunt et novissimae pereunt; sunt autem | |
| mutae. sequens est volatura <earum> quae canunt; vocantur | |
| achetae et, quae minores ex his sunt, tet<ti>gonia. sed illae | |
| magis canorae. mares canunt in utroque genere, feminae | 5 |
| silent. gentes vescuntur <i>is ad orientem, etiam Parthi opi- | |
| bus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu | |
| feminas, ovis earum corrupti, quae sunt candida. coitus | 93.1 |
| supinis. asperitas praeacuta in dorso, qua excavant feturae | |
| locum in terra. fit primo vermiculus, deinde ex eo quae | |
| vocatur tet<t>igometra, cuius cortice rupto circa solstitia evo- | |
| lant, noctu semper, primo nigrae atque durae. unum hoc ex | 5 |
| iis, quae vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculea- | |
| t<o>rum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt. | |
| pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetae, ut dic<e>mus. | |
| de cetero in ventre nihil est. excitatae cum subvolant, | 94.1 |
| umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. | |
| isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis | |
| tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens | |
| adpropinque<t ii>s, transeant velut folio <ludente>. quidam duo | 5 |
| alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior; | |
| frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim si- | |
| mul cum frumentis arescentibus. cicadae non nascun- | 95.1 |
| tur in raritate arborum—idcirco non sunt Cyrenis <nisi> | |
| circa oppidum—nec in campis nec in frigidis aut um- | |
| brosis nemoribus. est quaedam et his locorum differentia. | |
| <in> Milesia regione paucis sunt locis, sed in Cepha<lla>nia am- | 5 |
| nis quidam paenuriam earum et copiam dirimit. at in Regino | |
| agro silent omnes, ultra flumen in Locrensi canunt. pinna- | |
| rum illis natura quae apibus, sed pro corpore amplior. |