| Sic quaedam ex imbri generantur in terra, | 11.113.1 |
| quaedam et in ligno. nec enim cossi tantum in eo, sed eti- | |
| am tabani ex eo nascuntur et alias, ubicumque umor est | |
| nimius, sicut intra hominem taeniae tricenum pedum, | |
| aliquando et plurium longitudine. iam in carne exanima | 114.1 |
| et viventium quoque hominum et capillo, qua foeditate et | |
| Sulla dictator et Alcman ex clarissimis Graeciae poetis | |
| obiere. hoc quidem et aves infestat, phasianas vero inter- | |
| emit nisi pulverantes sese; pilos habentium asinum tantum | 115.1 |
| inmunem hoc malo credunt et oves. gignuntur autem et | |
| vestis genere, praecipue lanicio interemptarum a lupis ovi- | |
| um. aquas quoque quasdam, quibus lavemur, fertiliores | |
| eius generis invenio apud auctores, quippe cum etiam cerae | 5 |
| id gignant quod animali<um> minimum existimatur. alia | |
| rursus generantur sordibus aridi soli, posteriorum lascivia | |
| crurum petaurist<ae>, alia pulvere umido in cavernis volucria. |