| Est animal eiusdem temporis, infixo semper | 11.116.1 |
| sanguin<i> capite vivens atque ita intumescens. unum anima- | |
| lium, cui cibi non sit exitus, dehiscit i<n> nimia satietate, | |
| alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur, | |
| in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; | 5 |
| in ovibus et in capris hoc solum. aeque mira sanguinis et | |
| hirudinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto | |
| capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum ma- | |
| lum, aures maxime lancinans, quae defendi morsu non | |
| queunt. | 10 |