| Nunc per singulas corporum partes praeter | 11.121.1 |
| iam dicta membratim tractetur historia. | |
| Caput habent cuncta quae sanguinem. in capite paucis | |
| animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem ge- | |
| neris, phoenici plumarum serie e medio eo exeunte ali<a>, | 5 |
| pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianae | |
| corniculis, praeterea parvae avi, quae, ab illo galerita appel- | |
| lata quondam, postea Gallico vocabulo etiam legioni nomen | |
| dederat alaudae. diximus et cui plicatilem cristam dedisset | 122.1 |
| natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum | |
| generi dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicae, | |
| sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum; | |
| nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixe- | 5 |
| rimus, verum peculiare datum. draconum enim cristas qui | |
| viderit, non reperitur. |