| Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum | 11.123.1 |
| et serpentium variis data sunt modis, sed quae iure cornua | |
| intellegantur, quadripedum tantum generi; Actaeonem enim | |
| et Cipum etiam in Latia historia fabulosos reor. nec alibi | |
| maior naturae lascivia. lusit animalium armis, sparsit haec | 5 |
| in ramos, ut cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem | |
| genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit in | |
| palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant. | |
| dedit ramosa capreis, sed parva nec fecit decidua, convoluta | 124.1 |
| in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tau- | |
| ris—in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis | |
| tantum maribus—, rupicapris in dorsum adunca, dammis | |
| in adversum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et | 5 |
| in leve fastigium exacuta, ut lyras decerent, strepsiceroti, | |
| quem addacem Africa appellat; mobilia eadem, ut aures, | 125.1 |
| Phrygiae armentis, Trogodytarum in terram derecta, qua de | |
| causa obliqua cervice pascuntur, aliis singula, et haec me- | |
| dio capite aut naribus, ut diximus. iam quidem aliis ad in- | |
| cursum robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca, | 5 |
| aliis ad iactum pluribus modis, supina, convexa, conversa, | |
| omnia in mucronem nigrantia. in quodam genere pro ma- | |
| nibus ad scabendum corpus, cocleis ad praetemptandum | |
| iter, corporea haec, sicut cerastis; <his> aliquando singula, | |
| cocleis semper bina et ut protendantur ac resiliant. | 10 |