| Vrorum cornibus barbari septentrionales potant urnis- | 11.126.1 |
| que bina capitis unius cornua inplent; alii praefixa hastilia | |
| cuspidant. apud nos in lamnas secta tra<l>ucent atque etiam | |
| lumen inclusum latius fundunt multasque alias ad delicias | |
| conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota | 5 |
| <a> picturae genere dicuntur.—(Omnibus autem cava et <in> | 127.1 |
| mucrone demum concreta sunt, cervis tantum tota solida et | |
| omnibus annis decidua)—boum attritis ungulis cornua | |
| unguendo arvina medentur agricolae, adeoque sequax natura | |
| est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur | 5 |
| atque nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis | |
| capitibus quaterna fi<a>nt. |