| Cerebrum omnia habent animalia quae sanguinem, | 11.133.1 |
| etiam in mari quae mollia appellavimus, quamvis careant | |
| sanguine, ut polypus. sed homo portione maximum et umi- | |
| dissimum omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra | |
| subterque membranis velatum, quarum alterutram rumpi | 5 |
| mortiferum est. cetero viri quam feminae maius. omnibus | |
| hoc sine sanguine, sine venis, et <s>e<bos>is sine pingui. aliud | 134.1 |
| esse quam medullam eruditi docent, quoniam coquendo | |
| durescat. omnium cerebro medio insunt ossicula parva. | |
| uni homin<i in> infantia palpitat nec corroboratur ante pri- | |
| mum sermonis exordium. hoc est viscerum excelsissimum | 135.1 |
| * * * que caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. | |
| hanc habent sensus arcem, h<u>c venarum omnis a corde vis | |
| tendit, hic desinit, hoc columen altissimum, hic mentis est | |
| regimen. omniu<m> autem animalium in priora pronum, quia | 5 |
| et sensus ante nos tendunt. ab eo proficiscitur somnus, | |
| hinc capitis nutatio. quae cerebrum non habent, non dor- | |
| miunt.—Cervis in capite inesse vermiculi sub linguae in- | |
| anitate et circa articulum, qua caput iungitur, numero XX | |
| produntur.— | 10 |