| Aures homini tantum inmobiles. ab his Flaccorum | 11.136.1 |
| cognomina. nec in alia parte feminis maius inpendium | |
| margaritis dependentibus; in Oriente quidem et viris aurum | |
| eo loci gestare decus existimatur. animalium aliis maiores, | |
| aliis minores; cervis tantum scissae ac velut divisae, sorici | 5 |
| pilosae, sed aliquae omnibus animal dumtaxat generantibus, | |
| excepto vitulo marino atque delphino et quae cartilagin<e>a | |
| appellavimus et viperis: haec cavernas tantum habent auri- | 137.1 |
| um loco praeter cartilagin<e>a et delphinum, quem tamen | |
| audire manifestum est. nam et cantu mulcentur et capi- | |
| untur attoniti sono. quanam audiant mirum. <i>idem nec | |
| olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. pinna- | 5 |
| torum animalium buboni tantum et oto plumae velut aur<e>s, | |
| ceteris cavernae ad auditum; simili modo squamigeris atque | |
| serpentibus. in equis et omni iumentorum gener<e> indicia | |
| animi praeferunt, marcidae fessis, micantes pavidis, subrec- | |
| tae furentibus, resolutae aegris. | 10 |