| Dentium tria genera, serrati aut continui aut ex- | 11.160.1 |
| erti: serrati pectinatim coeuntes, ne contrario occursu at- | |
| terantur, ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut | |
| homini, equo; exerti, ut apro, hippopotamio, elephanto. | |
| continuorum qui digerunt cibum lati et acuti, qui conficiunt | 5 |
| duplices; qui discriminant eos canini appellantur: hi sunt | |
| serratis longissimi. continui aut utraque parte oris sunt, ut | 161.1 |
| equo, aut superiore primores non sunt, ut bubus, ovibus | |
| omnibusque quae ruminant. caprae superiores non sunt | |
| praeter primores ge<m>inos. nulli exerti quibus serrati, raro | |
| feminae, et tamen sine usu. itaque cum apri percutiant, | 5 |
| feminae sues mordent. nulli, cui cornua, exerti, sed omni- | 162.1 |
| bus concavi; ceteris dentes solidi. piscium omnibus serrati | |
| praeter scarum; huic uni aquatilium pl<a>ni. cetero multis | |
| eorum in lingua et toto ore, ut turba vulnerum molliant | |
| quae attritu subigere non queunt, multis et in palato [atque | 5 |
| etiam in cauda], praeterea in os vergentes, ne excidant | |
| cibi nullum habentibus retinendi adminiculum. |