| Similes aspidi et serpentibus, sed duo in supera | 11.163.1 |
| parte dextra laevaque longissimi, tenui fistula perforati, ut | |
| scorpioni aculei, venenum infundentes. non aliud hoc esse | |
| quam fel serpentium et inde venas sub spina ad os perve- | |
| nire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse | 5 |
| eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit; | |
| aliqui tum decidere eum rursusque recrescere facilem de- | |
| cussu, et sine eo esse quas tractari cernamus. scorpionis | |
| caudae inesse eum et plerisque ternos. viperis dentes gin- | 164.1 |
| givis conduntur. haec, eodem praegnans veneno, inpressu<m> | |
| dentium repulsu virus fundit in morsus. volucrum nulli | |
| dentes praeter vespertilionem. camelus una ex <i>is, quae | |
| non sunt cornigera, in superiore maxilla primores non habet. | 5 |
| cornua habentium nulli serrati. et cocleae dentes habent. | |
| indicio est <e>t a minimis earum derosa vicia. at in marinis | 165.1 |
| crustata et cartilagin<e>a primores habere, item echinis qui- | |
| nos esse unde intellegi potuerit miror. dentium vice acu- | |
| leus insectis. simiae dentes ut homini. elephanto intus ad | |
| mandendum IIII, praeterque eos prominent masculis reflexi, | 5 |
| feminis recti atque proni. musculus marinus, qui ballae- | |
| nam antecedit, nullos habet, sed pro <i>is saetis intus os hir- | |
| tum et linguam etiam ac palatum. terrestrium minutis | |
| quadripedibus primores bini utrimque longissimi. |