| Ceteris cum ipsis nascuntur, homini post quam | 11.166.1 |
| natus est septimo mense. reliquis perpetui manent, mutan- | |
| tur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus, sed leoni | |
| et cani non nisi canini appellati. lupi dexter caninus in | |
| magnis habetur operibus. maxillares, qui sunt a caninis, | 5 |
| nullum animal mutat. homini novissimi, qui genuini vocan- | |
| tur, circiter vicensimum annum gignuntur, multis et octo- | |
| gensimo, feminis quoque, sed quibus in iuventa non fuere | |
| nati. decidere in senecta et mox renasci certum est. Zoclen | 167.1 |
| Samothracem, cui renati essent post CIIII annos, Mucianus | |
| visum a se prodidit. cetero maribus plures quam feminis | |
| in homine, pecude, capra, sue. Timarchus Nicoclis filius | |
| Paphi duos ordines habuit maxillarium; frater eius non | 5 |
| mutavit primores ideoque praetrivit. est exemplum dentis | |
| homini et in palato geniti. a caninis amissi casu aliquo | |
| numquam renascuntur. ceteris senecta rufescunt, equo tan- | |
| tum candidiores fiunt. |