| Aetas veterinorum dentibus iudicatur. equo sunt | 11.168.1 |
| numero XL. amittit tricensimo mense primores utrimque | |
| binos, sequenti anno totidem proximos, cum subeunt dicti | |
| columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto | |
| anno renascuntur; septimo omnes habet et renatos et in- | 5 |
| mutabiles. equo castrato prius non decidunt dentes. asi- | 169.1 |
| norum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis | |
| mensibus. quod si non prius peperere quam decidant pos- | |
| tremi, sterilitas certa. boves bimi mutant. subus non deci- | |
| dunt umquam. absumpta hac observatione senectus in | 5 |
| equis et ceteris veterinis intellegitur dentium brocchitate, | |
| superciliorum canitia et circa ea lacunis, cum fere XVI an- | |
| norum existimantur. hominum dentibus quoddam inest virus; | 170.1 |
| namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetant et | |
| et columbarum fetus inplumes necant. reliqua de iis in | |
| generatione hominum dicta sunt. erumpentibus morbi cor- | |
| pora infantium accipiunt. reliqua animalia quae serratos | 5 |
| habent saevissime dentiunt. |