| Linguae non omnibus eodem modo. tenuissima | 11.171.1 |
| serpentibus et trisulca, vibrans, atri coloris et, si extrahas, | |
| praelonga; lacertis bifida et pilosa, vitulis quoque marinis | |
| duplex, sed supra dictis capillamenti tenuitate. ceteris ad | |
| circumlambenda ora, piscibus paulo minus quam tota ad- | 5 |
| haerens, crocodilis tota; sed in gustatu linguae vice carno- | |
| sum aquatilibus palatum. leonibus, pardis omnibusque ge- | 172.1 |
| neris eius, etiam felibus, imbricatae asperitatis ac limae | |
| similis attenuansque lambendo cutem hominis, quae causa | |
| etiam mansuefacta, ubi ad vicinum sanguinem pervenit sa- | |
| liva, invitat ad rabiem. de purpurarum linguis diximus. | 5 |
| ranis prima cohaeret, intima absoluta a gutture, qua vocem | 173.1 |
| <e>mittunt mares, cum vocantur ololygones. stato id tempore | |
| evenit, cientibus ad coitum feminas. tum siquidem inferiore | |
| labro demisso ad libramentum aquae modice receptae in | |
| fauces palpitante ibi lingua ululatus eliditur. tunc et ex- | 5 |
| tenti buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore per- | |
| pulsi. quibus in posteriore parte aculei, his et dentes et | |
| lingua, apibus etiam praelonga, eminens et cicadis. quibus | |
| aculeus in ore fistulosus, his nec lingua nec dentes. qui- | |
| busdam insectis intus lingua, ut formicis; ceterum lat<et e>t | 10 |
| elephanto praecipue. reliquis in suo genere semper abso- | 174.1 |
| luta, homini tantum ita saepe constricta venis, ut intercidi | |
| eas necesse sit. Metellum pontificem adeo inexplanatae | |
| fuisse accipimus, ut multis mensibus tortus credatur, dum | |
| meditatur in dedicanda aede Opi opiferae dicere. ceteris | 5 |
| septimo ferme anno sermonem exprimit. multis vero talis | |
| ars eius contingit, ut avium et animalium vocis indiscreta | |
| edatur imitatio. intellectus saporum ceteris in prima lingua, | |
| homini et in palato. |