| Tonsillae in homine, in sue glandulae. quod inter | 11.175.1 |
| eas uvae nomine ultimo dependet palato, homini tantum est. | |
| sub ea minor lingua nulli ova generantium. opera eius | |
| gemina duabus interpositae fistulis. interior earum appella- | |
| tur arteria, ad pulmonem atque cor pertinens; hanc operit | 176.1 |
| in epulando, spiritu et voce <in> illa meante, ne, si potus ci- | |
| busve in alienum deerraverit tramitem, torqueat. altera ex- | |
| terior appelletur sane gula, qua cibus atque potus devolant. | |
| tendit haec ad stomachum, is ad ventrem. hanc per vices | 5 |
| operit, cum spiritus tantum aut vox commeat, ne resta- | |
| gnatio intempestiva alvi obstrepat. ex cartilagine et carne | |
| arteria, gula e nervo et carne constat. |