| Cervix nulli nisi quibus utraque haec; ceteris | 11.177.1 |
| collum, quibus tantum gula. sed quibus cervix, e multis | |
| vertebratisque orbiculatim ossibus flexilis ad circumspectum | |
| articulorum nodis iungitur, leoni tantum et lupo et hyaenae | |
| singulis rectisque ossibus rigens. cetero spinae adnectitur, | 178.1 |
| spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae fora- | |
| mina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei natu- | |
| ram quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius mem- | |
| brana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, | 5 |
| his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura ha- | |
| bentibus, simili modo uncos ungues. |