| Guttur homini tantum et subus intumescit, aqua- | 11.179.1 |
| rum quae potantur plerumque vitio. summum gulae fauces | |
| vocantur, extremum stomachus. hoc nomine est sub arteria | |
| iam carnosa inanitas adnexa spinae, ad latitudinem ac longi- | |
| tudinem la<go>nae modo fusa. quibus fauces non sunt, ne | 180.1 |
| stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et | |
| ora ventribus iunguntur. testudini marinae lingua nulla | |
| nec dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria | |
| et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad confi- | 5 |
| ciendos cibos, decrescentibus <c>renis quicquid adpropinquent | |
| ventri; novissima asperitas ut scobina<e> fabri<li>s. |