| Bruta existimantur animalium quibus durum riget, | 11.183.1 |
| audacia quibus parvum est, pavida quibus praegrande. maxi- | |
| mum autem est portione muribus, lepori, asino, cervo, pan- | |
| therae, mustelis, hyaenis et omnibus timidis aut propter | |
| metum maleficis. in Paphlagonia bina perdicibus corda. | 5 |
| in equorum corde et boum ossa reperiuntur interdum. au- | 184.1 |
| geri id per singulos annos in homine et binas drachmas | |
| ponderi ad quinquagensimum annum accedere, ab eo de- | |
| trahi tantundem, et ideo non vivere hominem ultra centen- | |
| simum annum defectu cordis Aegyptii existimant, quibus | 5 |
| mos est cadavera adservare medicata. hirto corde gigni | 185.1 |
| quosdam homines proditur neque alios fortioris esse in- | |
| dustriae, sicut Aristomenen Messenium, qui trecentos occidit | |
| Lacedaemonios. ipse convolneratus captus semel per ca- | |
| vernam lautumiarum evasit angustias, volpium aditus secu- | 5 |
| tus. iterum captus sopitis custodibus somno ad ignem ad- | |
| volutus lora cum corpore exussit. tertium capto Lacedae- | |
| monii pectus dissecuere viventi, hirsutumque cor reper- | |
| tum est. |