| In corde summo pinguitudo quaedam est laetis | 11.186.1 |
| extis. non semper autem in parte extorum habitum est. | |
| L. Postumio L. <F>. Albino rege sacrorum post CXXVI Olym- | |
| piadem, cum rex Pyrrhus ex Italia decessisset, cor in extis | |
| haruspices inspicere coeperunt. Caesari dictatori, quo die | 5 |
| primum veste purpurea processit atque in sella aurea sedit, | |
| sacrificanti in extis defuit. unde quaestio magna de divi- | |
| natione argumentantibus, potueritne sine illo viscere hostia | |
| vivere an ad tempus amiserit. negatur cremari posse in iis | 187.1 |
| qui cardiaco morbo obierint, negatur et veneno interemptis. | |
| certe exstat oratio Vitelli, qua Gn<a>eum Pisonem eius sceleris | |
| coarguit, hoc usus argumento palamque testatus non potu- | |
| isse ob venenum cor Germanici Caesaris cremari. contra | 5 |
| genere morbi defensus est Piso. |