| Sub eo pulmo est spirandique officina attrahens | 11.188.1 |
| ac reddens animam, idcirco spongeosus ac fistulis inanibus | |
| cavus. pauca eum, ut dictum est, habent aquatilia, cetera | |
| ova parientia exiguum spumosumque nec sanguineum. ideo | |
| non sitiunt. eadem est causa, quare sub aqua diu ranae | 5 |
| et phocae urinentur. testudo quoque, quamvis praegrandem | |
| et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. | |
| quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. cha- | |
| maeleonti portione maximus et nihil aliud intus. |