| Iecur in dextera parte est, in eo quod caput exto- | 11.189.1 |
| rum vocant magnae varietatis. M. Marcello circa mortem, | |
| cum periit ab Hannibale, defuit in extis; sequenti deinde | |
| die geminum repertum est. defuit et C. Mario, cum immo- | |
| laret Vticae, item Gaio principi kal. Ian., cum iniret consu- | 5 |
| latum quo anno interfectus est, Claudio successori eius quo | |
| mense interemptus est veneno. Divo Augusto Spoleti sacri- | 190.1 |
| ficanti primo potestatis suae die sex victimarum iocinera | |
| replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt responsum- | |
| que duplicaturum intra annum imperium. caput extorum | |
| tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in sollicitu- | 5 |
| dine ac metu; tunc enim peremit c<u>ras. bina iocinera le- | |
| poribus circa <B>riletum et Tharnen et in Cherroneso ad | |
| Propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum. |