| In eodem est fel, non omnibus datum animalibus. | 11.191.1 |
| in Euboea<e> Chalcide nullum pecori, in Naxo praegrande | |
| geminumque, ut <sit> prodigii loco utrumque advenae. equi, | |
| muli, asini, cervi, capr<e>ae, apri, cameli, delphini non habent. | |
| murium aliqui habent. hominum paucis non est, quorum | 5 |
| valitudo firma et vita longior. sunt qui equo non quidem | 192.1 |
| in iecore esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut | |
| intestinis; ideo tantam amaritudinem, ut a canibus non | |
| attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pes- | |
| simumque sanguinis ideo et in materia eius. certe iecur | 5 |
| nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde, | |
| cui iungitur, funditque in venas. |