| Sed in felle nigro insaniae causa homini morsque | 11.193.1 |
| toto reddito. hinc et in mores crimen bilis nomine: adeo | |
| magnum est in hac parte virus, cum se fundit in animum. | |
| quin et toto vagum corpore colorem oculis quoque aufert, | |
| illud quidem redditum etiam aënis, nigrescuntque contacta | 5 |
| eo, ne quis miretur id venenum esse serpentium.—(Carent | 194.1 |
| eo quae apsinthio vescuntur in Ponto)—Sed <av>ibus et | |
| parte tam<en> altera intestino iungitur in corvis, coturni- | |
| cibus, phasianis, quibusdam intestimo tantum, ut in colum- | |
| bis, accipitre, murenis; paucis avium in iecore. serpen- | 5 |
| tibus portione maxime copiosum. et piscibus autem est | 195.1 |
| toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo; praeterea et | |
| in <i>ecore est, <u>t cetis <omn>ibus.—Vitulis quidem marinis | |
| ad multa quoque nobile. taurosum felle aureus ducitur | |
| color. haruspices id Neptuno et umoris potentiae dicavere, | 5 |
| geminumque fuit Divo Augusto quo die apud Actium vicit. |