| Exta serpentibus et lacertis longa. Caecinae Vola- | 11.197.1 |
| terrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur, | |
| et profecto nihil incredibile sit aestimantibus Pyrrho regi | |
| quo die periit praecisa hostiarum capita repsisse san- | |
| guinem suum lambentia. exta homini ab inferiore viscerum | 5 |
| parte separantur membrana, quam praecordia appellant, quia | |
| a corde praetenditur quod Graeci appellaverunt φρένας. | |
| omnia quidem principalia viscera membranis propriis ac | 198.1 |
| velut vaginis inclusit providens natura; in hac fuit et pecu- | |
| liaris causa vicinitas alvi, ne cibo supprimeretur animus. | |
| huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est | |
| ei caro, sed nervosa exilitas. in eadem praecipua hilari- | 5 |
| tatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad | |
| quas subit, non aliubi tenuiore humana cute ideoque sca- | |
| bendi dulcedine ibi proxima. ob hoc in proeliis gladiato- | |
| rumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia | |
| attulerunt. | 10 |