| Subest venter stomachum habentibus, ceteris sim- | 11.199.1 |
| plex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. | |
| intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflecti- | |
| tur, ut saepiae et polypo. in homine adnexus infimo sto- | |
| macho similis canino. his solis animalium inferiore parte | 5 |
| angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter an- | |
| gustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis | |
| quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit. |