| Ventriculus atque intestina pingui ac tenui omento | 11.204.1 |
| integuntur praeterquam ova gignentibus. huic adnectitur | |
| lien in sinistra parte adversus iecori, cum quo locum ali- | |
| quando permutat, sed prodigiose. quidam eum putant inesse | |
| ova parientibus, item serpentibus admodum exiguum. ita | 5 |
| certe apparet in testudine et crocodilo et lacertis et ranis. | |
| <a>egocephalo avi non inesse constat neque <i>is quae careant | |
| sanguine. peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo, | 205.1 |
| quam ob rem <m>inuitur cursorum laborantibus. et per vul- | |
| nus etiam exempto vivere animalia tradunt. sunt qui pu- | |
| tent adimi simul risum homini intemperantiamque eius con- | |
| stare lienis magnitudine. Asiae regio Scepsis appellatur, in | 5 |
| qua minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem invecta | |
| remedia. |