| At in Brileto et Tharne quaterni renes cervis, | 11.206.1 |
| contra pinnatis squamosisque nulli. de cetero summis ad- | |
| haerent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis | |
| sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit praeter- | |
| quam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima, | 5 |
| oves quidem letaliter circum eos concreto pingui. aliquando | |
| in iis inveniuntur lapilli.—Renes habent omnia quadri- | |
| pedum quae animal generant, ova parientium testudo sola, | |
| quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes | |
| velut e multis renibus compositos. | 10 |