| Sanguis quibus multus et pinguis, iracundi. | 11.221.1 |
| maribus quam feminis nigrior et iuventae quam senio, et | |
| inferiore parte pinguior. magna et in eo vitalitatis portio. | |
| emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit. | |
| animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora qui- | 5 |
| bus tenuior, timidiora quibus minimus aut nullus. taurorum | 222.1 |
| celerrime coit atque durescit—ideo pestifer potu—, proxi- | |
| me aprorum, a<t> cervorum caprearumque et bubalorum om- | |
| ni<n>o non spissatur. pinguissimus asinis, homini tenuissimus. | |
| iis, quibus plus quaterni pedes, nullus. obesis minus copi- | 5 |
| osus, quoniam absumitur pingui. profluvium eius uni fit | 223.1 |
| in maribus homini, aliis nare alterutra vel utraque, quibus- | |
| dam per inferna, multis per ora stato tempore, ut nuper | |
| Macrino Visco praetorio viro et omnibus annis Volusio Sa- | |
| turnino urbis praefecto, qui nonagensimum etiam excessit | 5 |
| annum. solum hoc in corpore temporarium sentit incremen- | |
| tum, si quidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius | |
| bibere. |