| Quae animalium latere certis temporibus diximus, | 11.224.1 |
| non habent tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa | |
| corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine vim eius | |
| ad minima momenta mutari, non <s>om<n>o tantum minore | |
| materia suffusi, verum ad singulos animi habitus, pudore, | 5 |
| ira, metu, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim | |
| irae et alius verecundiae. nam in metu refugere et nus- | 225.1 |
| quam esse certum est multisque non profluere transfossis, | |
| quod homini tantum evenit. nam quae mutare diximus | |
| colorem, alienum accipiunt quodam repercussu; homo solus | |
| in se mutat. morbi omnes morsque sanguinem absumunt. | 5 |