| Sunt qui suptilitatem animi constare non | 11.226.1 |
| tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corpo- | |
| rum magis aut minus bruta esse, ut ostreas et testudines; | |
| boum terga, saetas suum obstare tenuitati immeantis spi- | |
| ritus, nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, | 5 |
| cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non cro- | |
| codilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia. hippo- | 227.1 |
| potami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastae, et | |
| tamen quaedam ingenio medica diligentia. elephantorum | |
| quoque tergora inpenetrabiles caetras habent, cum tamen | |
| omnium quadripedum suptilitas animi praecipua perhibetur | 5 |
| illis. ergo cutis ipsa sensu caret, maxime in capite. ubi- | |
| cumque per se ac sine carne est, volnerata non coit, ut in | |
| bucca cilioque. |