| Pili e cute exeunt crassa hirti, feminis tenuiores; equis | 11.229.1 |
| in iuba largi, in armis leoni, dasypodi et in buccis intus et | |
| sub pedibus, quae utraque Trogus et in lepore tradidit, | |
| hoc exemplo libidinosiores hominum quoque hirtos colligens. | |
| villosissimum animalium lepus. pubescit homo solus, quod | 230.1 |
| nisi contigit, sterilis in gignendo est, seu mas seu femina. | |
| pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi | |
| castr<at>is non nascuntur, congeniti autem non desinunt, sicut | |
| nec feminis magno opere; inventae tamen quaedam defluvio | 5 |
| capitis invalidae, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus | |
| stetere. quibusdam post genituri sponte non gignuntur. | |
| quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est. viris | 231.1 |
| crescunt maxime in capillo, mox in barba. recisi non, | |
| ut herbae ac cetera, ab incisura augentur, sed ab radice | |
| exeunt. crescunt et in quibusdam morbis, maxime <ph>t<h>isi, | |
| et in senecta, defunctis quoque corporibus. libidinosis con- | 5 |
| geniti maturius defluunt, agnati celerius crescunt. quadri- | |
| pedibus senectute crassescunt lanaeque rarescunt. quadri- | |
| pedum dorsa pilosa, ventres glabri.—Boum coriis glutinum | |
| excoquitur, taurorumque praecipuum.— |