| Mammas homo solus e maribus habet, cetera ani- | 11.232.1 |
| malia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem | |
| in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova | |
| gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. volucrum | |
| vespertilio<ni> tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, | 5 |
| ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis | |
| iam antiquis strigem convenit, sed quae sit avium, constare | |
| non arbitror. asinis a fetu dolent, ideo sexto mense | 233.1 |
| arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. qui- | |
| bus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas | |
| habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci | |
| bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et caprae binas. | 5 |
| quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus, | |
| haec plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues, | |
| generosae duodenas, volgares binis minus; similiter canes. | |
| alia ventre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut | |
| leaenae. elephans tantum sub armis duas nec in pectore, | 10 |
| sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos haben- | |
| tium. primis genitis in quoque partu sues primas praebent | 234.1 |
| —eae sunt faucibus proximae—, et suam quisque novit | |
| in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. de- | |
| tracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex | |
| omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa, | 5 |
| dependet. ursae mammas quaternas gerunt, delphini binas | 235.1 |
| in ima alvo papillas tantum nec evidentes et paulum in ob- | |
| licum porrectas. neque aliud animal in cursu lambitur. et | |
| ballaenae autem vitulique ma<rini ma>mmis nutriunt fetus. |