| Mulieri ante septimum mensem profusum lact | 11.236.1 |
| inutile, ab eo mense, quo vitales partus, salubre. plerisque | |
| autem totis mammis atque etiam alarum sinu fluit. cameli | |
| lact habent, donec iterum gravescant. suavissimum id existi- | |
| matur ad unam mensuram tribus aquae additis. bos ante | 5 |
| partum non habet, et primo semper a partu colostrae fiunt, | |
| ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunte duritia. | |
| asinae praegnates continuo lactescunt. pullos earum, ubi | |
| pingue pabulum, biduo a partu maternum lact gustasse le- | |
| tale est. genus mali vocatur colostratio. caseus non fit ex | 237.1 |
| utrimque dentatis, quoniam eorum lact non coit. tenuissi- | |
| mum camelis, mox equis, crassissimum asinae, ut quo coa- | |
| guli vice utantur. conferre aliquid et candori in mulierum | 238.1 |
| cute existimatur. Poppaea certe, Domiti Neronis coniunx, | |
| quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam | |
| solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cu- | |
| tem credens. omne autem igne spissatur, umore fervescit. | 5 |
| bubulum caseo fertilius quam caprinum, ex eadem mensura | |
| paene altero tanto. quae plures quaternis mammas habent, | |
| caseo inutilia, et meliora quae binas. |