| Coagulum hinnulei, leporis, haedi laudatum, praecipuum | 11.239.1 |
| tamen dasypodis, quod et profluvio alvi medetur, unius | |
| utrimque dentatorum. mirum barbaras gentes, quae lacte | |
| vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, den- | |
| santes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum. | 5 |
| spuma id est, lacte concretior lentiorque quam quod serum | |
| vocatur. non omittendum in eo olei vim esse et barbaros | |
| omnes infantesque nostros ita ungui. |