| Digiti quibusdam in manibus seni. M. Corani ex | 11.244.1 |
| patricia gente filias duas ob id Sedigitas accipimus appellatas | |
| et Volcacium Sedigitum, inlustrem in poetica. hominis digiti | |
| ternos articulos habent, pollex binos; et digitis adversus | |
| universis flectitur, per se vero in oblicum porrigitur, cras- | 5 |
| sior ceteris. huic minimus mensura par, ac duo reliqui sibi, | |
| inter quos medius longissime protenditur. quibus ex ra- | |
| pina victus quadripedum, quini digiti in prioribus pedibus, | |
| in reliquis quaterni. leones, lupi, canes, pa<nth>e<r>a in poste- | 245.1 |
| rioribus quoque quinos ungues habent uno iuxta cruris arti- | |
| culum dependente; reliqua, quae sunt minora, et digitos | |
| quinos. | |
| Bracchia non omnibus paria secum. Studioso Threci | 5 |
| in C. Caesaris ludo notum est dexteram fuisse proceriorem. | |
| Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum mi- | |
| nisterio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut | |
| sciuri. nam simiarum genera perfectam hominis | 246.1 |
| imitationem continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas | |
| solae quadripedum et in inferiore habent gena, iam mam- | |
| mas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter | |
| flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. | 5 |
| pedibus paulum differunt; sunt enim ut manus praelongae, | |
| sed vestigium palmae simile faciunt. pollex quoque iis et | |
| articuli ut homini, ac praeter genitale—et hoc in maribus | |
| tantum—viscera etiam interiora omnia ad exemplar. |