| Vngues clausulae nervorum summae existi- | 11.247.1 |
| mantur. omnibus hi quibus et digiti. sed simiae imbricati, | |
| hominibus lati—et defuncto crescunt—, rapacibus unci, | |
| ceteris recti, ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque | |
| dependet. omnia digitos habent quae pedes, excepto ele- | 248.1 |
| phanto; huic enim informes, numero quidem V, sed indivisi | |
| ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pe- | |
| des maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem po- | |
| plites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum | 5 |
| posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal ge- | |
| nerant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum. |