| Avium aliae digitatae, aliae palmipedes, aliae | 11.256.1 |
| inter utrumque, divisis digitis adiecta latitudine. sed om- | |
| nibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce. | |
| hic deest quibusdam longa crura habentibus. iynx sola | |
| utrimque binos habet; eadem linguam serpentium similem | 5 |
| in magnam longitudinem porrigit; collum circumagit in | |
| aversam se; ungues ei grandes ceu graculis. avium quibus- | 257.1 |
| dam gravioribus in cruribus additi radii, nulli uncos haben- | |
| tium ungues. longipedes porrectis ad caudam cruribus | |
| volant; quibus breves, contractis ad medium. qui negant | |
| volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas | 5 |
| habere, <d>ocen<t> et drepanin, quae ex his rarissime apparet. | |
| —Visae iam et serpentes anserinis pedibus.— |