| Insectorum pedes primi longiores duros ha- | 11.258.1 |
| bentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu no- | |
| tamus in muscis. quae ex <i>is novissimos habent longos, | |
| saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis | |
| quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis | 5 |
| terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, | |
| lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes | |
| in orbem aut in oblicum; <i>idem soli<s> animalium rotundi. | |
| cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos. | 259.1 |
| quae hunc numerum pedum excessere terrestria, ut pleri- | |
| que vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et cen- | |
| tenos. numerus pedum inpar nulli est. |