| Solidipedum crura statim iusta nascuntur mensura, postea | 11.260.1 |
| exporrigentia se verius quam crescentia. itaque in infantia | |
| scabunt aures posterioribus pedibus, quod addita aetate non | |
| queunt, quia longitudo superficiem corporum solam ampliat. | |
| hac de causa inter initia pasci nisi summissis genibus non | 5 |
| possunt nec usque dum cervix ad iusta incrementa perve- | |
| niat. pumilionum genus in omnibus animalibus est, | |
| atque etiam inter volucres. |