| Genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus. | 11.261.1 |
| ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris, unde etiam | |
| calculo humano remedia praecipua. urso quoque, simul at- | |
| que expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere | |
| orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quo- | 5 |
| que in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem | |
| amputantibus Matris deum Gallis. contra mulierum paucis | 262.1 |
| prodigiosa adsimulatio, sicut hermaphroditis utriusque sexus, | |
| quod etiam quadripedum generi accidisse Neronis princi- | |
| patu primum arbitror. ostentabat certe hermaphroditas | |
| subiunctas carpento suo equas, in Treverico Galliae agro | 5 |
| repertas: ceu plane visenda res esset principem terrarum | |
| insidere portentis. |