| Miror equidem Aristotelem non modo credi- | 11.273.1 |
| disse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum | |
| etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine | |
| cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie | |
| quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non | 5 |
| sprevit. igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, prae- | 274.1 |
| longos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu in- | |
| cisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos | |
| umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes | |
| et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. nec universa | 5 |
| haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et | |
| volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili | |
| modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis, quos | |
| verbis eius subiciam: "Frons <q>uib<us> est magna, se- | 275.1 |
| gnem animum subesse significat; quibus parva, | |
| mobilem; quibus rotunda, iracundum, velut hoc | |
| vestigio tumoris apparente. supercilia quibus | |
| porriguntur in rectum, molles significant; quibus | 5 |
| iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta | |
| tempora inflexa, derisores; quibus in totum de- | |
| missa, malivolos et invidos. oculi quibus u<tri>m- | 276.1 |
| que sunt longi, malificos moribus esse indicant; | |
| qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae | |
| notam praebent; candida pars extenta notam in- | |
| pudentiae habet; qui identidem operiri solent, in- | 5 |
| constantiae. oricularum magnitudo loquacitatis | |
| et stultitiae nota est." hactenus Trogus. |