| Animae leonis virus grave, ursi pestilens. | 11.277.1 |
| contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt | |
| adflata. e reliquis homini tantum infici natura voluit pluri- | |
| bus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio. | |
| dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat | 5 |
| sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue, | |
| exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique | |
| haec trahebatur e caelo: huius quoque tamen reperta poena | 278.1 |
| est, ut neque id ipsum, quo vivitur, in vita iuvaret. Par- | |
| thorum populis haec praecipue et a iuventa propter indis- | |
| cretos cibos, namque et vino faetent ora nimio; sed sibi | |
| proceres medentur grano Assyrii mali, cuius et suavitas | 5 |
| praecipua, in esculenta addito. |