| Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit. | 11.279.1 |
| diximus hominum genera qui venena serpentium suctu cor- | |
| poribus eximerent. quin et subus serpentes in pabulo sunt, | |
| et aliis venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei | |
| aspersu necantur, vultures unguenti—qui fugat alios ap- | 5 |
| petunt odorem—, scarabaei rosa. quasdam serpentes | |
| scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt viperina sanie et | |
| humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico | |
| adfert levi tactu. |