| Quae animalium pascerentur veneno diximus. | 11.280.1 |
| quaedam, innocua alioqui, venenatis pasta noxia fiunt et ipsa. | |
| apros in Pamphylia et Ciliciae montuosis salamandra ab <i>is | |
| devorata qui edere, moriuntur: neque enim est intellectus | |
| ullus in odore vel sapore; et aqua vinumque interemit sala- | 5 |
| mandra ibi inmortua vel si omnino biberit unde potetur, | |
| item rana quam rubetam vocant. tantum insidiarum est | |
| vitae! vespae serpente avide vescuntur, quo alimento morti- | 281.1 |
| feros ictus faciunt. adeoque magna differentia est victus, | |
| ut in tractu pisce viventium Theophrastus prodat boves | |
| quoque pisce vesci, sed non nisi vivente. |