| Malus Assyria, quam alii Medicam vocant, venenis me- | 12.15.1 |
| detur. folium eius est unedonis intercurrentibus spinis. | |
| pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit foliorum | |
| quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque anima- | |
| lium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis | 5 |
| cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus. | |
| temptavere gentes transferre ad sese propter remedii prae- | 16.1 |
| stantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus | |
| spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime | |
| transferrique meminisse conveniet, ut semel quaeque dican- | |
| tur. sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. haec | 5 |
| est cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus es- | |
| culentis commendandi halitus gratia. nec alia arbor lau- | |
| datur in Medis. |