| Lanigeras Serum in mentione gentis eius narra- | 12.17.1 |
| vimus, item Indiae arborum magnitudinem. unam e pecu- | |
| liaribus Indiae Vergilius celebravit hebenum, nusquam | |
| alibi nasci professus. Herodotus eam Aethiopiae intellegi | |
| maluit in tributi vicem regibus Persidis e materia eius cen- | 5 |
| tenas phalangas tertio quoque anno pensitasse Aethiopas | |
| cum auro et ebore prodendo. non omittendum id quoque, | 18.1 |
| vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita signifi- | |
| cavit, Aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori | |
| auctoritas erat urbis nostrae CCCX anno; tunc enim auctor | |
| ille historiarum condidit Thuriis in Italia, quo magis mirum | 5 |
| est quod eidem credimus, qui Padum amnem vidisset ne- | |
| minem ad id tempus Asiae Graeciaeque visum. cognita | 19.1 |
| Aethiopiae forma—ut diximus, nuper allata Neroni principi | |
| —raram arborem Meroen usque a Syene fine imperii per | |
| DCCCCLXXXXVI p. nullamque nisi palmarum generis esse | |
| docuit. ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit | 5 |
| hebenus. |