| Contermina Indis gens Ariana appellatur, cui spina | 12.33.1 |
| lacrima pretiosa murrae simili, difficili accessu propter acu- | |
| leos adn<e>xos. ibi et frutex pestilens, * * * raphani, folio lauri, | |
| odore equos invitans, qui paene equitatu orbavit Alexandrum | |
| primo introitu. quod et in Gedrosis accidit item laureo | 5 |
| folio. et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis | 34.1 |
| caecitatem infer<r>et omnibus animalibus, nec non et herba | |
| praecipui odoris, referta minutis serpentibus, quarum ictu | |
| protinus moriendum esset. Onesicritus tradit in Hyrca- | |
| niae convallibus fico similes esse arbores quae vocentur | 5 |
| occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus. |